HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT LXXVIII: De diversicoloribus virgis et fetibus

#Gen. XXX#Gen. XXXI

Finitis ergo annis quatuordecim servitii pro uxoribus, Jacob dixit socero suo: Da mihi uxores, et liberos meos, ut revertar ad terram meam. Et ait Laban: Inveniam gratiam in conspetu tuo, ut adhuc servias mihi septem annis, et constitue mercedem, quam dem tibi. Scio enim, quia propter te benedixit mihi Deus. Et ait Jacob: Justum est ut aliquando provideam domui meae, si feceris quod postulo, adhuc pascam et pecora tua: separa greges varios, et sparso vellere, et trade in manu filiorum tuorum, unicolores vero trade mihi, et quod ex unicoloribus varium natum fuerit, sit merces mea, et quod unius coloris tuum: respondebitque mihi cras justitia mea, id est in futuro, quasi dicat: Tecum facit natura, ut alba ex albis, nigra ex nigris nascantur; mecum justitia mea, dum Deus, pro labore meo, quod justum sibi videbitur, reddet mihi contra naturam. Gratum hoc habuerat Laban, et separavit omnes diversi coloris, et dedit filiis suis in custodiam. Unicolores tradidit Jacob, et separavit iter trium dierum inter Jacob et filios suos, ne quis ex vicinitate pecoris nasceretur dolus. Et ita planum hoc dictum est, nisi quod in textu legitur quod Laban unicolorem gregem tradidit in manu filiorum suorum, scilicet Jacob, quod videtur contrarium ei quod diximus. Potest dici eum tradidisse in manu filiorum suorum, id est nepotum suorum, filiorum scilicet Jacob, qui sub patre opiliones erant. Vel per anticipationem dictum est, unicolorem gregem post natum sub custodia Jacob, dedit filiis suis, eum diversicolore prius dato. Hieronymus quoque dicit, usque ad tempus suum locum hunc confusum fuisse. Jacob autem novam naturae stropham, id est conversionem commentatus, contra naturam arte naturali pugnavit. Tulit enim virgas virides populeas, quas LXX stiraceas vocant, et amygdalinas, et plataninas, quas per loca discorticans, varium virgarum fecit colorem. Forte tres erant canales, et tres virgas tantum ejusdem longitudinis cum canalibus tulit, cuique canali suam virgam imponens. Forte plures erant in canalibus virgae. Observabat ergo Jacob tempus in quo pecora accendebantur, et in fervore diei, cum ad potandum avida pergerent, in ipsa aviditate potandi, faciebat oves, et capras ascendi, ut tales fetus conciperent, quales umbras arietum et hircorum super se ascendentium in aquarum speculo videbant. Ex virgis enim ibi positis varius erat umbrarum color. Ne autem omnes fetus diversicolores fierent, et deprehenderetur dolus, sic temperavit Jacob: Primo tempore cum accendebantur oves, quia verni fetus meliores sunt, ponebat virgas, ut in conspectu earum conciperent. In serotina enim admissura, id est in ea quae fiebat in extremitate veris, deteriores sunt fetus, quia in tarde appetentibus coitum minus viget natura, et ideo tunc non apponebat virgas, et ita quae serotina erant facta sunt Laban, et qui primi temporis Jacob. Vel forte serotina admissura dicta est in autumno, quia natura ovium Mesopotamiae, et Italiae eadem esse traditur, ut bis in anno pariant, unde poeta: Bis gravidae fetu . . . Quod autem dicitur quod in virgis conciperent, dicit Hieronymus vim Hebraei verbi nisi circuitu exprimi non posse. Signant enim totius corporis extremam concussionem in fervore coitus extremo. Nec mirum similem conspectae imagini sobolem fieri in extremo voluptatis, cum hoc ipsum in equarum gregibus apud Hispanos fieri dicat Hieronymus; et Quintilianus matronam accusatam, quod Aethiopem peperisset, ex imagine conspecta hoc accidisse argumentans defendit. Et in libris scriptum Hippocratis reperitur, quamdam puniendam, quia pulcherrimum puerum peperisset, utrique parenti, generi quoque eorum toti dissimilem, nisi monuisset Hippocrates quaerere, ne forte talis pictura esset in cubiculo. Ditatus est ergo Jacob ultra modum. Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob nostra, et de facultate patris factus est inclytus; et etiam faciem Laban animadvertit, quod non esset erga se, sicut heri, et nudiustertius, maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram tuam, et ero tecum, misit, et vocavit Liam, et Rachel in agrum, ubi pascebat gregem, et ait: Facies patris vestri non est mecum: scitis quia circumvenit me, et mutavit mercedem meam decem vicibus, LXX dicunt decem annis. Sed intelligendum est decem annis, quasi decem circumvolutionibus, quae denaria mutatio in sex annis facta est. Dicit enim Josephus, quod omne tempus, quod fuit cum Laban viginti annorum fuit. Noluit autem Jacob tertiam septimanam viginti annorum complere sub illo, pro ejus nequitia; videns enim Laban plures nasci diversicolores aiebat: Deinceps unicolores sint merces tua. Item, cum videbat unicolores multiplicari, mutabat mercedem. Et addidit Jacob: Deus tulit substantiam patris vestri, et dedit mihi, qui in somnis ostendebat mihi quales essent fetus nascituri, qui et dixit mihi: Surge, et egredere de terra hac. Responderunt Lia, et Rachel: Quasi alienas reputavit nos pater noster, nunquid quidquam residui habebimus de facultatibus et haereditate ejus. Fac quaecunque praecepit tibi Dominus.